Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 2 Thess.1 NT 2 Thess.2 (English) >>NT 2 Thess.3

2 Thess.2

rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum

ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini

ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis

qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis

et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore

nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat

et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent

ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis

ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia

exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 2 Thess.1 NT 2 Thess.2 (English) >>NT 2 Thess.3

Powered by PhiloLogic